라틴어 문장 검색

Id secum fert modis favere industriae fructus gignendi summam per energeticam efficientiam ac minorem primarum materiarum usum, manufactis a mercatu amotis, quae sunt parum efficacia, quod ad energiam attinet, et plus contaminant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:4)
Memorare etiam possumus rem vectoriam bene gestam vel rationes aedificandi et aedes restituendi, ut energiae consumptio et contaminationis gradus minuantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:5)
Quaedam incepta, quae meditata inquisitione non sustinentur, vitae cuiusdam loci qualitatem radicitus afficere possunt per actus inter se diversissimos, ut exempli gratia per auditoriam contaminationem improvisam, latitudinem visus deminutam, culturae bona deperdita, usurpatae atomicae energiae effectus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 237:3)
“Necesse est ut societates technologice cultae consuetudinibus temperatis favere velint, propriam energiae consumptionem imminuentes eiusque usus meliores facientes condiciones”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:5)
Fieri potest ut agriculturae faveatur pauperum regionum per pecuniae collocationem in ruris substructionibus, in locorum nationisve mercatu componendo, in rigationis instrumentis, in tolerabilis agriculturae technicis artibus promovendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION