라틴어 문장 검색

albescere lucem hypallage est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5862)
unde accipiendum est, sicut supra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, ut regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 16)
amisso flvitantem e. m. naturale enim est ut fluctuet navis sine gubernatore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8671)
curarum fluctvat aestu his verbis futuram praeoccupat comparationem, quae est Apollonii verbum ad verbum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 193)
fluctvat aestu utrumque verbum de mari est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 194)
dicuntur enim pupillae mortis tempore albescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4183)
'fluctuat' autem ad amnes eum retulisse nulla dubitatio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5253)
rumpuntur pro 'fatigantur'. et 'fluctuat' et 'rumpuntur', quia 'nescia vinci pectora'. nescia vinci pectora Horatius Pelidae stomachum cedere nescii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5271)
fluctvat splendet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2811)
"Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur, Quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam quamvis diversa, quae dicta sunt, una veritate confirmata probataque:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:10)
quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ' ὀπώρην τρύξ. quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 7:1)
quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari, praesertim cum in eo summa consisteret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:2)
mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:4)
nam ex edito desiliens aqua suscepta marmore albescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 24:1)
an quia maturis albescit messis aristis, et color et species floribus omnis inest?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권218)

SEARCH

MENU NAVIGATION