라틴어 문장 검색

iacet ipse procul, qua mixta supremum Ismenon primi mutant confinia ponti, fluctivagam sic saepe domum madidosque penates Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos, mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis limite non uno, liquidum qua subter eunti lucet iter, miseri nequaquam funera nati vestigat, plangitque tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권171)
Ova honori Castorum adscribunt qui illos ovo editos credendo de cygno Iove non erubescunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:7)
nunc hunc impurissimum, barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre, ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua comminuam illo scipione quem ipse habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2163)
Si volucrum quae sit dubiarum forma, requiris, ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:8)
cum de avibus, 'hic' et 'haec alcyon' et 'hi' et 'hae alcyones'. istae autem aves nidos faciunt in mari media hieme:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3996)
Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore nulla nisi Alcyone est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:4)
Et iam Sigea rubebant litora, iam leto proles Neptunia Cygnus mille viros dederat, iam curru instabat Achilles totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens congreditur Cygno (decimum dilatus in annum Hector erat):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION