라틴어 문장 검색

Ut videlicet tale sit quod dictum est Eloim, ac si diceretur, non res multae, sed personae multae, quarum unaquaeque sit Deus, alioquin plures etiam dicerent deos, cum unus sit tantum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:6)
Unde et per sapientem quemdam adhortantem non digne Deum excolere, nisi mente scilicet a vitiis purgata, et virtutibus adornata, pulchre in ipso suae adhortationis et disciplinae exordio dictum est Si Deus est animus nobis, ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:10)
Alioquin summum philosophorum Platonem summum stultorum deprehenderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:2)
Sicut enim substracta gratia hac moreremur in vitiis, ita et eadem collata nascimur in veram virtutum vitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:47)
Non enim teste Tullio mediocriter errant, qui ex vitio hominis scientiam culpant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:5)
Unde et Lucifer ille qui mane oriebatur, tanto ad superbiendum pronior exstitit, quanto caeteris Angelicis spiritibus per sapientiae vel scientiae claritatem superior fuit, nec tamen ideo sapientiam ejus vel scientiam de naturis rerum cognoscendis quam a Deo acceperat, malam dici convenit, sed ille superbiendo illa male usus sit. Sic et cum quilibet de philosophia sua vel doctrina superbit, non ipsam scientiam culpare debemus propter adjunctum vitium, sed unumquodque secundum seipsum pensari convenit, ne forte indiscrete agentes, propheticam illam maledictionem incurramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:17)
Alioquin ut supra quoque meminimus, cujusque populi fides, quantamcunque astruat falsitatem refelli non poterit, etsi in tantam devoluta sit caecitatem ut idolum quodlibet Deum esse ac coeli ac terrae creatorem fateatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:4)
Non quoniam Deus est Trinitas, ideo triplex putandus est, alioquin minor esset in singulis, quam in tribus pariter. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:4)
Alioquin identitas potius quam similitudo diceretur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:5)
Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:14)
Alioquin perverse agentes in nobis potius quam in ipso nostrae dilectionis finem constitueremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:10)
Alioquin bestialiter viveremus, nostris tantum voluptatibus dediti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:17)
Sic et caetera omnia propter ipsum facienda sunt, alioquin ab ipso frustra remunerationem exspectaremus, si ea quae agimus propter ipsum non ageremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:22)
Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)
Alioquin e converso impotentiam diceremus potentiam, et potentiam impotentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION