라틴어 문장 검색

III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:1)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Unde et postmodum vir Deo plenus cum ad divini cultus religionem amplificandam templum aedificare disponeret, psalmos qui decantarentur, composuit, et omnium musicorum instrumentorum genera congregavit, ut tam vocum quam sonorum consonantiis rudem alliceret populum, per quae antea diabolicum in reprobo rege mitigavit tormentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:12)
Quod autem subditur ex reliquiis concretionis mundanae animae nostras, id est mundanas animas esse confectas, tale est ac si diceret eam animam mundi in potentiis ac virtutibus imitari, sed longe hoc ipso a dignitate ejus abscedere, ut videlicet quemadmodum anima illa totius mundi administrationi praeest, sic singulis corporibus singulae animae suae vitam eis animalem non spiritalem praebentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:5)
Hoc quippe loquendi genus philosophis quoque sicut et prophetis familiarissimum est, ut videlicet ad arcana philosophiae cum veniunt, nil vulgaribus verbis efferant, sed comparationibus similitudinum lectorem magis alliciunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:2)
Sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur, ne vel his adeptis nudum rerum talium natura se praebeat, sed summatibus tantum viris sapientia interprete, sui arcani consciis, contenti sint reliqui ad venerationem figuris defendentibus a vilitate secretum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:13)
Quippe cujus virtutem, sive nascentis, seu morientis, sive resurgentis vel ascendentis et miracula facientis, ipsa etiam insensibilia quodam modo sensisse, ut ei testimonium suo modo praeberent, beatus perhibet Gregorius, augelis quidem et stella statim in ortu ipsius apparentibus, in morte vero sole obscurato, petris et vel templi scissis, et monumentis sanctorum apertis resurgentium, multisque apparentium, in resurrectione terrae motu facto cum visione angelorum, in ascensione nube eum suscipiente.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:11)
Quae proprie, ut ait Hieronymus, dialecticorum sunt et philosophorum, unde et a sanctis postmodum Patribus, non incongrue liberalium artium studia tanquam sacrae paginae admodum necessaria plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta Christianis interdicantur, non solum quia fallacitate referta sunt, et, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), verum etiam quia inanium fabularum cogitationibus, ad desideria turpitudinum quae finguntur alliciunt animam, atque a sacrae lectionis studio nos abducunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:8)
Sciendum nobis est quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis, nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:15)
Novimus quippe ipsum beatum Gregorium saepius in scriptis suis eos qui de resurrectione dubitant congruis rerum exemplis vel similitudinibus ratiocinando ipsam astruere, pro qua tamen superius dixit fidem non habere meritum cui humana ratio praebet experimentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:6)
Magis autem honestis quam necessariis rationibus utimur, quoniam apud bonos id semper praecipuum statuitur, quod ex honestate amplius commendatur, et ea semper potior est ratio quae ad honestatem amplius quam ad necessitatem vergit, praesertim cum quae honesta sunt per se placeant, atque nos statim sua vi quadam alliciant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:15)
Quae spes aut malitiam refrenaret potentum, vel ad bona eos alliceret opera, si omnium justissimus ac potentissimus frustra crederetur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:18)
III. Nunc autem ab unitate divinae substantiae, quam quasi fundamentum subjecimus, ad discretionem trium personarum, quae eidem insunt substantiae, ordo est commeare, et de divina potentia seu sapientia vel benignitate, juxta quae, ut dictum est, tres distinguuntur personae ad perfectam et integram summi boni commendationem, superest diligenti examinatione disserere, ut quo amplius, ut supra meminimus, hujus boni perfectio cognita fuerit, magis ad amorem sui quemque alliciat, praesertim cum nullae super his fidelium quoque animos difficiles movere possint quaestiones, et tanto facilius minus eruditos ad maxima trahere scandala atque infideles juvare, quanto difficiliores ad solvendum videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:1)
Quippe cum dicimus eum posse a Deo salvari, ad facilitatem humanae naturae possibilitatem reducimus, ac si videlicet diceremus naturae hominis non hoc repugnare, ut ipse salvetur, qui in se ita mutabilis est, ut tam salvationi suae quam damnationi consentiat, et tam hoc quam in illo modo tractabilem se Deo praebeat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:2)
Unde non necesse est, ut, cum vox audibilis sit, hoc est apta ex se ad audiendum ab aliquo, aliquis sit jam aptus ad audiendum eam. Omnibus quippe hominibus surdis existentibus, vel prorsus etiam non existentibus vox quaelibet hujus naturae esset, ut se audibilem homini praeberet, nec quidquam in ea praeparandum esset, ut ad audiendum idonea esset, quamvis homo nondum existeret qui eam audire posset, vel ad eam audiendam aptus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION