라틴어 문장 검색

Boesas ex eadem secta Turcorum, et non dispar apparatu et armis, invitatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:10)
Praefectus autem civitatis Rametis videns populum in tibiis, citharis, musicarumque sonis, ac voce exsultationis jucundari et psallere, tanquam ad epulas omnium deliciarum invitati essent, admiratus est vehementer, et ducem super his sciscitatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:2)
Sed erectus et affixus in culmine mali idem Gerhardus, in hanc miserabilem vocem cum lacrymis erupit, ac ducem alloquitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:4)
Dux quidem Godefridus summa cum charitate ea quae obtulerant suscepit, et benigne eos allocutus, navali hospitio remisit, asserens se aliquantulum infirmitate detentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:4)
et [0582D] sic tota legatio litterarum irrita fuit, et perfidia ubique patefacta Boemundus siquidem eo tempore, divino judicio, in mense Augusto adunatis trecentis equitibus, versus Malatinam urbem descenderat, invitatus ad auxilium Christianorum ex litteris et legatione Gaveras, Armeniae ducis, principis et domini ejusdem civitatis, eo quod Donimanus, princeps Turcorum, urbem hanc in manu gravi angustiatam obsedisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:6)
Quapropter te unanimiter invitant ut festinato venias, et loco fratris regnum suscipias, et in throno ejus sedeas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:7)
Omnem vero rem aperuit ei de obitu fratris sui Godefridi clarissimi principis, et qualiter a praepotentibus Jerusalem sit invitatus ad possidendum regnum, et quomodo illuc postmodum iturus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:3)
Nescius quippe doli totius, Tankradum ibi reperire et alloqui fervebat, ejusque consilio de rebus [0588C] suis ubique agere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 72:1)
CAP. L. - Rex cardinalem alloquitur de restituendo patriarcha.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 100:1)
quin ab urbe egrediens Boemundum et Tankradum ad opem et vires augendas, missa legatione, invitavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:2)
Sed rex fraudem illorum cognoscens, ac virtutem illorum in campis Ascalonis curriculo trium hebdomadarum accubuisse, adventum vero et pugnam adversus Japhet dissimulare, ac minime diffamare, nec ipse socios invitare ac arma congregare obdormivit, quatenus per totum id temporis spatium paratus et munitus haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:6)
Hugo de Tabaria, Rorgius de Caiphas, Gunfridus de turri David, Hugo de S. Abraham, Eustathius Granarius, Gutmanus de Brussella castello Brabantiae, Lithardus [0652A] de Cameraco civitate Galliae, Pisellus de Tuorna, Baldewinus de Hastrut, castellis Flandriae, hi omnes a rege invitati ad auxilium, undique contractis copiis equitum et peditum Christianorum, convenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:8)
Si, tollerando injuriam, vindictam non fecero, inimicosmeos et alios homines ad novam injuriam mihi faciendam invitabo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 236:13)
" Invitando itaquenovam injuriam, tot mihi undique fient injuriæ, quod eas non poteropati.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 236:16)
nam si judicesmaleficia non vindicant, non solum novam injuriam invitant, sed etiam denovo peccare imperant et, si multa maleficia patiuntur fieri, venient quænon poterunt pati;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 237:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION