라틴어 문장 검색

ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 2:2)
ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:5)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
aliud ponis in sicco, alluitur sensim ac novissime operitur, detegitur rursus paulatimque deseritur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 4:2)
nunc quoque dant verbo plurima signa fidem, pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis veterum lingua februa nomen erat, quaeque capit lictor domibus purgamina versis torrida cum mica farra, vocantur idem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권12)
hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit, martyrum cum membra nostro consecravit oppido, sospitant quae nunc colonos quos Hiberus alluit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.55)
nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:12)
iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS29)
quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:3)
An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra anne lacus tantos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:10)
Equidem regna tergemini petens longinqua regis, unde ab Hesperio mari Inachiam ad urbem nobile advexi pecus, vidi duobus imminens fluviis iugum, quod Phoebus ortu semper obverso videt, ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit, Ararque dubitans, quo suos cursus agat, tacitus quietis adluit ripas vadis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:22)
totum Italiae latus, quod infero mari adluitur, maior Graecia fuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 37:2)
in amne medio faucibus siccis senex sectatur undas, alluit mentum latex.
(세네카, Hercules Furens 11:19)
quodcumque alluitur solum longo Tethyos ambitu, Alcidae domuit labor.
(세네카, Hercules Furens 12:57)
ad Trechina vocor, saxa rigentia et dumeta iugis horrida torridis, vix gratum pecori montivago nemus, at si quas melior sors famulas vocat, illas aut volucer transferet Inachus aut Dircaea colent moenia, qua fluit Ismenos tenui numine languidus - hic mater tumidi nupserat Herculis.
(세네카, Hercules Oetaeus 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION