라틴어 문장 검색

Apollinum antiquissimus is quem paulo antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum, alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa insula cum Iove ipso certamen fuisse traditur, tertius Iove tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt advenisse, quartus in Arcadia, quem Arcades Nomionem appellant quod ab eo se leges ferunt accepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 57:4)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
Esse viros fama est in Hyperborea Pallene, qui soleant levibus velari corpora plumis, olim Tritoniacam noviens subiere paludem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:8)
tum Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras erigit alnos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.39)
narcisso floreat alnus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS40)
vos haec facietis maxima Gallo - Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, quantum vere novo viridis se subicit alnus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.59)
] Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:8)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, missa Pado;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:9)
qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt nubila:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:7)
Talis Hyperboreo septem subiecta trioni gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro et pecudum fulvis velatur corpora saetis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:13)
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis dona querens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:14)
iam Daedaleo notior Icaro visam gementis litora Bospori Syrtisque Gaetulas canorus ales Hyperboreosque campos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 205)
hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 285:2)
illa, iam fessa cadens radice, fulta pendet aliena trabe, amara bacas laurus et tiliae leves et Paphia myrtus et per immensum mare motura remos alnus et Phoebo obvia enode Zephyris pinus opponens latus:
(세네카, 오이디푸스 7:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION