라틴어 문장 검색

attamen, eum vehementissime pigebat, foedus istud adeo a plebe reprehendi, simulque sibi plaudebat, cum reputaret, tempus forsitan haud procul abesse, quo plebs consilia in melius referret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.45)
meque vehementer piget, vobis dicere, legatum Gallicum, qui nunc apud nos moratur, nos, haud ita pridem, certiores fecisse, mala ista, de quibus nune querimur, in posterum, non imminui, sed, contra, augeri.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.43)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
"accipe ceras, scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras maiorum leges, aut vitem posce libello, sed caput intactum buxo naresque pilosas adnotet et grandes miretur Laelius alas, dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus adferat, aut longos castrorum ferre labores si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem cum lituis audita, pares quod vendere possis pluris dimidio, nec te fastidia mercis ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, neu credas ponendum aliquid discriminis inter unguenta et corium;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV69)
sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
His dictis favor ab omnibus exortus est ammirantibus dictorum soliditatem adeo ut attestari vel ipsum Euangelum non pigeret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:1)
Si rationi dictae adsentiris, ait, annuas oportet, aut si est quod moveat, proferre non pigeat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 19:2)
Non senis extremum piguit vergentibus annis Praecipitasse diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:29)
miseri tot milia vulgi Non piguit iussisse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:95)
Piguit sceleris;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:14)
hos ante pigebit Sanguinis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:55)
Nunc et Corycias classes, et Pontica signa Deiectum meminisse piget.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:11)
Ne pigeat Magno quaerentem fata remotas Medorum penetrare domos, Sythicosque recessus, Et totum mutare diem, vocesque superbo Arsacidae perferre meas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:2)
Regem parere iubenti Ardua non piguit, positisque insignibus aulae Egreditur, famuli raptos indutus amictus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION