라틴어 문장 검색

Ad nidum scandit volucris:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.5)
Sedebant centum et octoginta iudices - tot enim quattuor consiliis colliguntur -, ingens utrimque advocatio et numerosa subsellia, praeterea densa circumstantium corona latissimum iudicium multiplici circulo ambibat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 3:1)
Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem foventemque orbe quodam socialitatis ambire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 3:1)
non te Maenalias armatum scandere silvas, nec iubeo collo retia ferre tuo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:151)
nam deus optanti prospera signa dedit, te quoque victorem Tarpeias scandere in arces laeta coronatis Roma videbit equis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 123)
felices animae, quibus haec cognoscere primis inque domus superas scandere cura fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권172)
Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, gratare, Iliacis turaque pone focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권262)
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus exierat, curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:1)
forsitan expectes, an in alta Palatia missum scandere te iubeam Caesareamque domum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 138)
cum sanctiloquus revoluto germine Lucas sursum versus agit seriem, scandente nepotis corpore perque atavos cursum relegente vetustos, septenos decies conscendit Christus in ortus et duo (nam totidem doctores misit in orbem);
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3334)
fessos ille vocat per freta saeculi discissis populum turbinibus regens, iactatasque animas mille laboribus iustorum in patriam scandere praecipit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae33)
celsam paratis pontibus scandit ratem, udo revincta fune puppis solvitur, itur per altum:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium24)
scandit gradatim denuo iubar priores lineas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias6)
libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권104)
sic se Roma inclyta iactat, quin et Olybriaci generisque et nominis heres, adiectus fastis, palmata insignis abolla, martyris ante fores Bruti submittere fasces ambit et Ausoniam Christo inclinare securem, non Paulinorum, non Bassorum dubitavit prompta fides dare se Christo stirpemque superbam gentis patriciae venturo attollere saeclo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권171)

SEARCH

MENU NAVIGATION