라틴어 문장 검색

sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:1)
In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 10:1)
ibi adhortantem eum pro contione milites, immemorem ambiguitatis verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 205:1)
oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장44)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nisi quod sui interpositionem circumstantium rerum distantiam intervalli potest facere, veluti si alicui continuo corpori stylus vel corpusculum aliquod inseratur, statim per ejus interpositionem necesse est aliquam intervalli distantiam fieri inter particulas circumstantes, quae post ad invicem continuatae fuerant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION