라틴어 문장 검색

- Hoc rugat pallium, amictus non sum Commode.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 4:3)
Quo uir ut accessit simplex, dum talia nescit, Vas uidet addictum sibi ueste sodalis amictum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:3)
Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장26)
At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장23)
Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장13)
canitiem Glaucus ligat inmortalibus herbis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:104)
ipsa caput distinguit acu, substringit amictus;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:182)
pudor emicat una formosusque rigor vultusque auctura verendos canities festina venit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:208)
cum serta refudit canities, iam turba procax noctisque recedit ambitus et raro pulsatur ianua tactu, seque reformidat speculo damnante senectus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:62)
erecto pectore dives ambulat et claro sese deformat amictu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:183)
"Ne prisca revolvam neu numerem, quantis iniuria mille per annos sit retro ducibus, quanti foedabitur aevi canities, unam subeant quot saecula culpam:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:289)
canitiem raram largo iam pulvere turpat et lacrimis rugas implet anile gemens suppliciterque pias humilis prostratus ad aras mitigat iratas voce tremente nurus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:15)
spado Romuleo succinctus amictu sedit in Augustis laribus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:39)
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:155)
laxata casside prodit canitiem plenamque trahit rubiginis hastam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION