라틴어 문장 검색

Nocteque quam lux ereptura eum vita secuta est (ut per quietem solet) videbat coniugem suam absentem, sedere passis capillis, amictu squalenti contectam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 18:1)
Ergo suum, licet instet hyemps, peruendit amictum, Et boream patitur uellere nuda suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:8)
Graculus inuento picti pauonis amictu, Se polit et socias ferre superbit aues.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:1)
quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus uestitus est;
(아풀레이우스, 변명 54:2)
sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur.
(아풀레이우스, 변명 54:3)
sed ut loquar de solo honore, non licet insignia eius uestitu uel calceatu temere usurpare.
(아풀레이우스, 플로리다 8:3)
habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat:
(아풀레이우스, 플로리다 9:25)
is igitur cum forte in ciuitatem sese reciperet et rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis ciuitatis funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine, qui exequias uenerant, circumstare, omnis tristissimos et obsoletissimos uestitu.
(아풀레이우스, 플로리다 19:3)
eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat - igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus.
(아풀레이우스, 플로리다 22:4)
Ipse autem color deae diversus in speciem, corpus candidum quod caelo demeat, amictus caerulus quod mari remeat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:3)
secundus vestitu quidem similis, sed manibus ambabus gerebat auxillas, quibus nomen dedit proprium deae summatis auxiliaris providentia:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:4)
"Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat, nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:10)
pro solo victu sic sum spoliatus amictu,
(ARCHIPOETA, VI21)
Porro si de faciendis elemosynis et in pauperes inpendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam evidentia praecepta sunt domini, cum viro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta servante consilium communicare deberes eiusdemque non spernere voluntatem, quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter eius arbitrium mutandum vel usurpandum fuit, unde nihil divinitus legimus imperatum!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:1)
Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION