라틴어 문장 검색

In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum p. )-(. I. floris junci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 14:2)
vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, mentae coliculo, melle:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 5:2)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
Ipsos quidam virides conferunt nucleos, et laeti permiscent, atque ita congelant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:6)
Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum vix redolent duo funera, saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae, grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator, dirusque a ponte satelles dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque devexae iactaret basia raedae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV47)
sed cum pervigiles placet instaurare popinas, obvius adsiduo Syrophoenix unctus amomo currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae, hospitis adfectu dominum regemque salutat, et cum venali Cyane succincta lagona.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII61)
Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nucleos dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 14:1)
Qui e nuce nucleos esse vult frangit nucem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 14:3)
Advectumque recens vicinae messis amomum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:37)
Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni, Tu super aestivas, Alcime, solve nives, Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo Lassenturque rosis tempora sutilibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIV1)
Liber, amicorum dulcissima cura tuorum, Liber, in aeterna vivere digne rosa, Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo Splendeat et cingant florea serta caput;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII1)
Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi, Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas Et quidquid pueros non sinit esse truces.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXVI1)
Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo, Dormit et in pluma purpureoque toro.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII5)
Onesicritos ait, in India esse arbores, quae lanam ferant, item Epicadus in Sicilia, quarum floribus quom dempti sint nuclei ex his inplicitis mulieres multiplicem conficere vestem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6494)
assyrium ullgo n. a. amomum herba est suavissimi odoris, quae tantum in Assyria nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION