라틴어 문장 검색

sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 22:12)
quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:5)
hoc posito et verborum concertatione sublata tantum tamen excellet illud quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua et minuta videantur, ne malum quidem ullum, nec si in unum locum conlata omnia sint, cum turpitudinis malo comparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:7)
visa est si forte pecunia sive candida vicini subrisit molle puella, cor tibi rite salit?
(페르시우스, 풍자, satire 364)
Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:13)
Tum subridens Vide tu inquit Stiche, ne ista mures tangant aut tineae?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:2)
Altera, si memini, limis subrisit ocellis - Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 122)
nihil illum amplexa verebor aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:44)
quantumque valebam, crescentem truncum ramosque amplexa morabar et, fateor, volui sub eodem cortice condi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:2)
Dardanidas matres patriorum signa deorum, dum licet, amplexas succensaque templa tenentes invidiosa trahunt victores praemia Grai.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:2)
subridens ait ille:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.24)
nam proximus Iob haeserat invictae dura inter bella magistrae, fronte severus adhuc et multo funere anhelus, sed iam clausa truci subridens ulcera vultu, perque cicatricum numerum sudata recensens millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis, illum diva dubet tandem requiescere ab omni armorum strepitu, captis et perdita quaeque multiplicare opibus, nec iam peritura referre, ipsa globos legionum et concurrentia rumpit agmina, vulniferos gradiens intacta per imbres, omnibus una comes virtutibus adsociatur, auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 143)
Mitto iam osculari atque amplexari:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 179)
Olli subridens hominum sator atque deorum, voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:1)
" Olli subridens sedato pectore Turnus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION