라틴어 문장 검색

Honores quoque quales amplitudinem eorum condecerent ab omnibus deferri curavit, sed non admodum cupidus ut in oculis populi sui extollerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 7:3)
Nam postquam homines dedititii facti sint et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis et stipandis servili officio funguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:23)
quum philosophiam et artes non re ac opere amplificare, sed placita tantum permutare atque regnum opinionum in se transferre contenderint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:60)
ac pro certo habeant, non sectae nos alicujus aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis humanae fundamenta moliri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:4)
ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturae ardua et obscura superanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:3)
neque organa ad amplificandos sensus aut acuendos multum valent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:10)
Quod si sit amplius aut latius, videndum an eam suam amplitudinem et latitudinem per novorum particularium designationem, quasi fide-jussione quadam, firmet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:3)
At contra nobis constitutum est experiri, an revera potentiae et amplitudinis humanae firmiora fundamenta jacere ac fines in latius proferre possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:2)
his modis, qui in usu sunt, nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:11)
Primum eorum, qui propriam potentiam in patria sua amplificare cupiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:2)
Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:4)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
Etenim ipsum Posse et ipsum Scire naturam humanam amplificant, non beant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:3)
In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
Super omnia ,illi invidiam in se concitant maxime qui fortunarum suarum amplitudinem insolenter et tumide ostentant, nunquam sibi placentes nisi dum potentiam suam iactent vel per pompam exteriorem, vel triumphando de adversariis aut competitoribus suis deiectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION