라틴어 문장 검색

Fingas jam globum corporis S ex materia non fluida constantem ampliari & extendi usq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 71:2)
& vicissim in recessu eorum à Sole, ubi jam minus excurrunt in caudas, ampliantur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 52:2)
Per hoc enim consequemur, ut foedissima facies civitatis ornetur, atque etiam ut ipsa civitas amplietur nec ulla aedificia tollantur, sed quae sunt vetustate sublapsa relaxentur in melius.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 1:1)
tamen altior illis ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:4)
qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 229)
"incumbe membris, tortor, ut sim nobilis, his ampliatus si fruar successibus, genus patris matrisque flocci fecero."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.149)
hoc sese ostentans habitu ventosa virago inter utramque aciem supereminet et phaleratum circumflectit equum, vultuque et voce minatur adversum spectans cuneum, quem milite raro et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni auxilii proprio nec sat confisa paratu, Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius et suspensa ab humo est opulentia divite regno, ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem vilibus instructam nullo ostentamine telis aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 149)
mox et sublime tribunal par sanctum carumque sibi supereminet aequo iure potestatis, consistunt aggere summo conspicuae populosque iubent adstare frequentes, concurrunt alacres castris ex omnibus omnes, nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo intercepta sinu per conceptacula sese degeneri languore tegat, tentoria apertis cuncta patent velis, reserantur carbasa, ne quis marceat obscuro stertens habitator operto.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1209)
illa pharetram fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:3)
"Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:2)
Quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei stagna viam scindens, umero supereminet undas aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:6)
hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo vespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur uti pulvis collectus turbine, nequid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.19)
quae si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 28:2)
ut cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur, quo sit maior C. Caesaris gloria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 174:3)
ampliatur a iudicibus in poenam ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION