- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Verum cives Armenii, quos iidem Turci longa servitute depresserant, secum in eisdem munitionibus constituti, reminiscentes injuriarum suarum quas ab eisdem Turcis diu pertulerant in raptu uxorum et filiarum, in actione caeterorum nefariorum, in exactione tributorum injustorum, nunc freti auxilio et adventu Christianorum eosdem Turcos invadentes, in ore gladii peremerunt, et capita eorum amputantes e fenestris et moenibus ejecerunt, portasque urbis confratribus Christianis aperientes, aditum reddiderunt tutum in occisione gentilium, in ejectione exstinctorum corporum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:5)
Peregrinorum itaque milites et principes hac arte nihil se proficere videntes, sequenti die instrumenta trium mangenarum (Franci barbicales vocant) opponunt ponti, quae portam Warfaru et turrim portae ejusque moenia crebro jactu et impetu saxorum quaterent et attererent, murosque exteriores, qui erant ante murale, in plurima frusta minuerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:7)
Quod Turci agnoscentes, et a moenibus speculantes, per pontem urbis lapideum raptim sociis collectis, armis et pharetris sumptis, in equo pariter exeuntes, ex improviso adsunt Christianis in tergo ad pabula missis, quorum plurima corpora, amputatis capitibus, humi prostrata reliquerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 86:2)
Et ipsius quidem archidiaconi caput amputatum per portam, raptim et in momento hoc facto, repedantes secum detulerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:4)
Sed extemplo comes et sui a valle exsurgentes, in eosdem irruerunt equorum velocitate, duos in momento attritos solo relinquentes, equis et [0466B] armis eorum abductis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:7)
Concurrunt undique peregrini, nobiles et ignobiles, ad videndos Turcos captivos, gloriam Deo dantes super hoc prospero eventu, laudesque multiplicant comiti Hugoni et filio ejus Engelrado, quorum prudentia et virili audacia tam noxii adversarii capti et attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:9)
[0468A] His per abrupta montium et devia ereptis, plurimis tamen ex eorum sequacibus retentis et attritis, gentilium acies miseros et profugos pedites involverunt, quos gladiis et sagittis consumere non pepercerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:7)
[0468B] Robertus quidem Flandrensis, qui cum ipso Boemundo in terram Sarracenorum descenderat ad depraedandum, et tunc Boemundo cum copiis suis attrito et in fugam misso, ab eo divisis recesserat licet invitus, sequenti die ducentis equitibus readunatis, Turcis Sarracenisque dispersis et secure gradientibus ex adverso occurrit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:2)
His expulsis, consiliis eorum patefactis, Christiani nullam spem ultra reddendae turris habentes, eo quod nimium in palam omnia egerint, post longam fatigationem et diversos illi cruciatus illatos, fere sub unius mensis spatio vexatum in aspectu omnium Turcorum ante urbis moenia trahentes misellum, vixque palpitantem [0471C] prae tormentis, amputato collo peremerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:6)
His finitis, et Christianorum aliquantulum persecutione ex nova munitione et istius decollatione repressa, Christiani principes adversitates suorum Boemundique societatis attritae recolentes, ac famis pestilentiam clademque mortalitatis in populo recensentes, ex peccatorum multitudine haec fieri asserebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 114:1)
Ad haec comes Reymundus hilari animo vibrata hasta, clypeoque pectori obducto, et Godefridus dux non minus aestuans desiderio conserendi praelia, caeterique septingenti viri bellicosi, ex improviso per medios advolantes infringunt, et eorum [0474D] multitudinem copiosam disturbantes, palmam Deo donante victores accipiunt, Turcis attritis et in fugam conversis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:3)
Victores ergo Christiani facti, videntes se praevaluisse et paucos suorum cecidisse, ab equis descendentes, capita occisorum amputant, sellis alligant, sociis nonnullis in castris Antiochiae rei eventum exspectantibus, in magna laetitia afferunt cum mille equis valentibus et spoliis multis, quae devictis hostibus acceperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:6)
Adfuerunt in eodem praelio nuntii regis Babyloniae, qui etiam capita Turcorum amputata in sellis ad [0475A] exercitum detulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:7)
Ipsis etiam fidelibus in magna gloria repedantibus ad populum suum, et tentoria in pratis Antiochiae relicta, Turci, qui obsessi auxilium attritae multitudinis operiebantur, in moenibus suis stantes, contemplabantur a longe victrices aquilas fidelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:9)
Et quia dextris illis erat victoria, manus suas a fidelium martyrio non ante continuerunt quam per silvas et campos, quingentos [0476A] amputatis capitibus exstinxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION