라틴어 문장 검색

Geometrica ergo proportio est huiusmodi.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:11)
In his ergo geometricam arithmeticamque medietatem perspeximus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:15)
reliquit et 'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praeterea poema quod inscribitur Iter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 5:1)
Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam se mihi votivum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:2)
Plane, quatenus alienum non est committi grammaticum cum sua analogia, temptabo suspicionibus eruere, quid sit quod eos a solita enuntiatione detorserit, ut mallent Saturnaliorum quam Saturnalium dicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 8:2)
Ego enim id quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de analogia libro scriptum est habeo semper in memoria atque in pectore, ut, tamquam scopulum, sic fugiam infrequens atque insolens verbum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 2:3)
sane 'decurrere' iuxta analogiam dixit, non, ut imperiti putant, decurrerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1533)
ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:2)
Polyaenus geometricorum peritus 9 15 Polyclitus statuarius 84 9 Polycrates Samius 201 19 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)399)
quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 46:2)
Quaero etiam, si velim scribere quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum sit an ars adhibenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 181:5)
quaero etiam, si velim scribere quid, aut legere, aut canere, vel voce vel fidibus, aut geometricum quiddam, aut physicum, aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 181:4)
Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum - aut si est crediturus, quorum potissimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:1)
nam in illo libro, qui inscribitur Menon, pusionem quendam Socrates interrogat quaedam geometrica de dimensione quadrati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:3)
ad ea sic ille respondet ut puer, et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens eodem perveniat, quo si geometrica didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION