-
"Boni ergo et optimi consules, si luctui legitimo miserrimae feminae necessarium concesseris tempus, quoad residuis mensibus spatium reliquum compleatur anni, quae res cum meum pudorem, tum etiam tuum salutare commodum respicit, ne forte immaturitate nuptiarum indignatione iusta manes acerbos mariti ad exitium salutis tuae suscitemus."
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:65)
-
Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum, non acerba filii morte, non parricidii conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commota cladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti marita domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso, personata nimia temeritate in- simulat privigni veneno filium suum interceptum.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 5:3)
-
sedi fratrem iuniorem Angebat ideo privigni scelere peremptum, quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptaverat, noluisset succumbere.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 5:5)
-
Sed angebar plane non exili metui reputans quemadmodum tantis tamque magnis cruribus possem delicatam matronam inscendere, vel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti, labiasque modicas ambrosio rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quamquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale susciperet:
- (아풀레이우스, 변신, 10권 22:1)
-
Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt, variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 25:1)
-
Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam deo iamque actu ipso moribusque susceptam reverteretur ad coniugis carnem, quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur iratus tibi perniciosus sibi, tamquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat!
- (아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 1:2)
-
Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῶͺ φίλωͺ παρα` το` δίκαιον και` μέχρι πόσου και` ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 9:1)
-
Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 3:1)
-
Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 14:1)
-
Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, V 1:1)
-
Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 7:1)
-
Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiae, multa esto;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 38:3)
-
Dolebam, inquit, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, praesidio custodiaque texisset.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 6:1)
-
Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:1)
-
cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:8)