라틴어 문장 검색

atque etiam, si qua in publicis moribus desidia aut mala consuetudine labarent, corrigenda suscepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 33장 1:5)
Lentulum Augurem, cui census maximus fuerit, metu et angore ad fastidium uitae ab eo actum et ut ne quo nisi ipso herede moreretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 1:3)
nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit uel inminuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 2:1)
paulatim in desidiam segnitiamque conuersus est, ne quid materiae praeberet Neroni et, ut dicere solebat, quod nemo rationem otii sui reddere cogeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:4)
et a tanta presumptuositate desistant, et si anseres natura vel desidia sunt, nolint astripetam aquilam imitari.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 54:2)
nec enim minor haeserat illis quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem solibus effundit torrentis ad ostia Ponti desidia tardos et longo frigore pingues, destinat hoc monstrum cumbae Unique magister pontifici summo, quis enim proponere talem aut emere auderet, cum plena et litora multo delatore forent?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV19)
et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:5)
' quod bene si videant animo dictisque sequantur, dissoluant animi magno se angore metuque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:5)
sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem quem volucres lacerant atque exest anxius angor aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:6)
quid luxus desidiaeque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:23)
intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:9)
quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:2)
Quod mihi vix unus toto liber exeat anno, Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX1)
Valerius Martialis Prisco suo S. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr1)
desidiae cordi vobis sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6121)

SEARCH

MENU NAVIGATION