라틴어 문장 검색

Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat, interfici debere pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:2)
pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.
(아풀레이우스, 변명 19:10)
quod quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaeque diuidiae fuit;
(아풀레이우스, 변명 26:7)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
"omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:5)
"Nec tamen me putes, oro, sponte angorem istum tibi concinnasse:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:11)
"Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:5)
"Cui saepius in angorem mei paelicatus puellas propinare consuesti."
(아풀레이우스, 변신, 5권236)
Talis mulieris publicitus matrimonium confarreaturus ingentique angore oppido suspensus expectabant diem muneris, saepius quidem mortem mihimet volens consciscere, priusquam scelerosae mulieris contagio macularer vel infamia publici spectaculi depudescerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:1)
Nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensum angore diutino cruciabo:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:9)
Dedit quidem deus paucis quibusdam, quos ecclesiarum gubernatores esse voluit, ut et illam non solum expectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent et harum obeundarum labores sine ullo angore susciperent;
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:2)
Is demum infortunatus est homo, Pauper qui educit in egestatem liberos, Cui fortuna et res ut est continuo patet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 23:3)
Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum, id quod tractu temporis egestatem publicam parit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:17)
Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 24장4)
nullus inops adeo, nullum sic urget egestas, ut velit Eutropii fortunam et membra pacisci.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:135)

SEARCH

MENU NAVIGATION