라틴어 문장 검색

Turci quidem simulata fuga ad locum insidiarum repedantes, Gervasium in medium inimicorum per scopulosa et devia loca montium perduxerunt, plurimum equis et peditibus illius cursu immoderato aggravatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:1)
quae in angusta fauce montium sita, et vix commeabili, a montanis viam exhibet juxta littus abyssi maris descendentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:3)
Sed audita eorum reconciliatione, fugam inierunt per devia et montana diffusi, plurimis tamen de comitatu suo attritis, armentis et cibariis non parum retentis et abductis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:2)
Pedites vero Christianorum de sexaginta vix decem per devia et opaca loca elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:19)
Nam ut ait Cassiodorus, "Angusta sunt que non eciam de futuris aliquidpollicentur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:13)
Ibis ad occultos calles, loca devia mundi;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:4)
Talibus irati eum de lare quo degebat expellere voluerunt et in devia abducere, ne praetereuntis oculos domini tam vilis persona offenderet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:5)
Cui philosophusin angustam suae mentis sedem receptus ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:22)
An metuis ne angustior domus et brevis convivii locus te comprimat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:29)
Omnis nam que improbus quoniam ipse devius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solatio accipit, quod consortes invenerit culpae:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:7)
Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 8:1)
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 10:1)
Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 2:1)
Plerique tamen per angustas semitas sparsi, periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti, revoluta iam luce, redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 8:4)
Est autem obeliscus asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens paulatim, specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION