라틴어 문장 검색

[quae] quia sunt exercita motu, multa per os exhalantur, cum languida anhelant, multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:3)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
quod creber anhelitus illi Prodidit, et gelidus fesso de corpore sudor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:25)
Pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:22)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Siccos pinguis onyx anhelat aestus Et flamma tenui calent ophitae:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII6)
alii 'expirantem' anhelantem accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 445)
unde imber scilicet de nubibus, quae secundum Lucretium de terrae anhelitu nascuntur, qui nebulas creat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7434)
vel quod naturale est, ut concitatiora sint maria vicinitate terrarum, quas constat anhelitum quendam ex se emittere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1274)
quod ideo probatur, quia est in corpore terra, umor, anhelitus, calor, quae omnia videntur, sicut etiam elementa, animus invisibilis est, sicut etiam deus, unde originem ducit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7249)
et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'. animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. olentia ora putentia, id est δυσωδίαν oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1342)
sic Plautus in milite glorioso "tum in Apulis non sum natus, non sum animula". 'anhelis' autem illis, qui anhelant et deficiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1347)
trahunt enim a terra carnem, ab aqua umorem, ab aere anhelitum, ab igne fervorem, a divino spi- ritu ingenium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2196)
Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION