라틴어 문장 검색

Quin etiam subito vi morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat, ni mirum quia vis morbi distracta per artus turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso ventorum validis fervescunt viribus undae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:1)
[quae] quia sunt exercita motu, multa per os exhalantur, cum languida anhelant, multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:3)
º octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo, conputabant dies, alternisque annis binos et vicenos, alternis ternos vicenosque intercalantes expensabant intercala­tionibus quattuor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 12:2)
et tamen celerius cogitatione pulvis qui ictu pedis fuerat excussus vestigio superfunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:5)
Ait ergo divinus poeta ita proximum fuisse qui sequebatur, ut occuparet antecedentis vestigium antequam pulvis ei superfunderetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 5:1)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
Nonne superfusis collectum cornibus hostem In medium dabimus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:20)
Siccos pinguis onyx anhelat aestus Et flamma tenui calent ophitae:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII6)
alii 'expirantem' anhelantem accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 445)
stagnantis helori fluvii qui ad imitationem Nili superfunditur campis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6981)
aut hermi campo Hermus Lydiae fluvius, qui superfusus campis gignit fertilitatem, unde harenas aureas fingitur trahere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7211)
nam licet crescat, intra ripas tamen est, nec, ut Nilus, superfunditur campis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 305)
exit exire proprie dicuntur flumina, cum abundant extra ripas, ut "cum spumeus amnis exit". obducto limo superlito, superfuso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1161)
sic Plautus in milite glorioso "tum in Apulis non sum natus, non sum animula". 'anhelis' autem illis, qui anhelant et deficiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1347)
Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION