라틴어 문장 검색

non iam dilectus miseri nec falce per agros deposita iaculum vibrans ignobile messor nec temptat clipeum proiectis sumere rastris Bellona ridente Ceres humilisque novorum seditio clamosa ducum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:175)
militat omne ferae corpus vibrataque rauco terga fragore sonant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice14)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
marcentes cupio quassare coronas et vibrare faces et noctem ducere ludo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae56)
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes aptavere togas, signum dat summus hiulca nube Pater gratamque facem per inane rotantes prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:99)
nil opis externae cupiens, nil indiga laudis, divitiis animosa suis inmotaque cunctis casibus ex alta mortalia despicit arce.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:2)
nec tantum vicina nitent, sed tota repulsis nubibus exuitur Thrace, Pangaea renident insuetosque palus radios Maeotia vibrat.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:100)
si pateant Alpes, habeat si causa secundos iustior eventus, aderis partesque receptas suscipies, animosa tuas ut Gallia leges audiat et nostros aequus modereris Hiberos.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:236)
iam cornus avita temptatur vibranda tibi;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:320)
tremulis vibratur in undis ardor et errantes ludunt per caerula flammae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:2)
Talia virgineo passim dum more geruntur, ecce repens mugire fragor, confligere turres pronaque vibratis radicibus oppida verti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:76)
nec vox aut spiritus oris redditur, atque imis vibrat timor ossa medullis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:83)
accenditur ultro relligioneº loci vibratque infesta securim ipsum etiam feritura Iovem:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:238)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
illinc Armeniae vibratis crinibus alae herbida collectae facili velamina nodo;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION