라틴어 문장 검색

Ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:4)
In medio ramos annosaque brachia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:1)
Quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei stagna viam scindens, umero supereminet undas aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:6)
nunc viridis etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpyllumque herbas contundit olentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.8)
in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON27)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
- cras foliis nemus multis et alga litus inutili demissa tempestas ab Euro sternet, aquae nisi fallit augur annosa cornix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 172)
sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, pontificum libros, annosa volumina vatum dictitet Albano Musas in monte locutas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 16)
o dura messorum ilia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 32)
cum balba feris annoso verba palato, aedificante casas qui sanior?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:39)
Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 20:1)
vela secundis inflata notis ventos nimium timuere suos, nubibus ipsis inserta caput turris pluvio vapulat Austro, densasque nemus spargens umbras annosa videt robora frangi;
(세네카, 아가멤논 2:11)
hic rupe celsa, multa quam nubes ferit, annosa fulgent templa Cenaei Iovis.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:9)
Lucida dum current annosi sidera mundi, Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes, dum matutinos praedicet Lucifer ortus altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos, candida formonsi venerabimur ora Lyaei.
(세네카, 오이디푸스 6:53)
cupressus altis exerens silvis caput virente semper alligat trunco nemus, curvosque tendit quercus et putres situ annosa ramos:
(세네카, 오이디푸스 7:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION