라틴어 문장 검색

is ut animum eius cura sacrorum et caerimoniarum cepit, ita repente exuit antiques mores ut nemo tota iuventute haberetur prior nec probatior primoribus patrum, suis pariter alienisque, esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 120:1)
hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum ut non rogatio de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 335:1)
rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 52:1)
at non antiques Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent quo opulentius haberent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 432:1)
ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit quid se respondere ad ea aut quid facere vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 442:1)
omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 570:1)
quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem qua venerat via Elatiam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 575:1)
imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 426:1)
si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 432:1)
intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 434:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION