라틴어 문장 검색

Mihi cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.30)
unde te etiam par fuerit privilegio consiliorum praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium, ne, si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 3:1)
namque huiuscemodi studium de adfectu interiore proficiscitur, ilicet, etsi secus quaepiam, sub ope tamen dei ordiar a secundis, quibus primordiis maiores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:2)
ventum ad nos id est ventum est ad nepotes, quos nil decuerit plus cavere, quam ne parentum antiquorumque nostrorum per nos forte videatur antiquata dilectio, ad hoc in similem familiaritatem praeter hereditariam praerogativam multifaria opportunitate compellimur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 3:1)
sed et illud amplector, si pro caritate qua polles non fueris usquequaque censendi continentissimus, id est, si sententia tua quippiam super his apicibus antiquet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:3)
plebes ad id indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi dis immortalibus, negarentur posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:1)
quia non vi agebant sed precibus et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 350:1)
antiquata deinde lege urbs aedificari coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:2)
iamque frustra saepe concilio advocate cum pro antiquatis rogationes essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 370:1)
nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 411:1)
obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare, 'bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias'.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 431:1)
Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 436:3)
omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 453:1)
tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 531:1)
rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias, procul ab legibus magistratibusque, ad militarem temeritatem transferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION