라틴어 문장 검색

quae nota nimborum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:264)
me quoque Pieriis temptatum saepius antris audet magna suo mittere Roma deo.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:6)
frigora saeva pati, gravibus non cedere nimbis, aestivum tolerare iubar, transnare sonoras torrentum furias, ascensu vincere montes, planitiem cursu, valles et concava saltu, nec non in clipeo vigiles producere noctes, in galea potare nives, nunc spicula cornu tendere, nunc glandes Baleari spargere funda.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:13)
te propter gelidis Aquilo de monte procellis obruit adversas acies revolutaque tela vertit in auctores et turbine reppulit hastas o nimium dilecte deo, cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat aether et coniurati veniunt ad classica venti.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:34)
nunc movet indigenas nimbos piceaque gravatum foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit terrificis damnisque suis incendia nutrit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:77)
sive quod obicibus discurrens ventus opertis offenso rimosa furit per saxa meatu, dum scrutatur iter, libertatemque reposcens putria multivagis populatur flatibus antra;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:82)
tu mea plectra moves antraque Musarum longo torpentia somno excutis et placidos ducis in orbe choros.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:24)
laetatur in antro amnis et undantem declinat prodigus urnam.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:35)
non tales volucer pandit Iunonius alas, nec sic innumeros arcu mutante colores incipiens redimitur hiems, cum tramite flexo semita discretis interviret umida nimbis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:48)
nimbis hymenaeus hiulcis intonat et testes firmant conubia flammae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:121)
Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis ire iubet totoque deos arcessere mundo.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:1)
illa colorato Zephyros illapsa volatu numina conclamat pelagi Nymphasque morantes increpat et Fluvios umentibus evocat antris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:2)
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri securam placidamque diu iam certa peracti terrebant simulacra mali, noctesque timorem ingeminant omnique perit Proserpina somno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:26)
antra procul Scyllaea petit canibusque reductis pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:297)
spumis ignescere frena, pulveris extolli nimbos lateque videres surgere purpureis undantes anguibus hastas serpentumque vago caelum saevire volatu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:96)

SEARCH

MENU NAVIGATION