라틴어 문장 검색

"Atque ideo vel donemus eum cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:9)
nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:10)
insolita namque tergoris vastitate commoti, faenum prorsus intactum cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt animos;
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:5)
qui subinde -- velut apis prudentissima, quae primo mane caris e cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat -- mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non habebat, id est in proprio regno suo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:14)
Ac deinde cotidie inter nos sermocinando, ad haec investigando aliis inventis aeque placabilibus testimoniis, quaternio ille refertus succrevit, nec immerito, sicut scriptum est 'super modicum fundamentum aedificat iustus et paulatim ad maiora defluit,' velut apis fertilissima longe lateque gronnios interrogando discurrens, multimodos divinae scripturae flosculos inhianter et incessabiliter congregavit, quis praecordii sui cellulas densatim replevit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:11)
apis vero ratio media est, quae materiam ex floribus horti et agri elicit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:4)
Hominis non est apes imitare,
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:7)
Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;
(불가타 성경, 아모스서, 2장13)
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장6)
Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장27)
Dulcior est apium mage labor
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 5:1)
si leni, ea, in qua faenum Graecum vel tisana vel malva decocta sit, si reprimendi causa, ex verbenis acris autem est marina aqua vel alia sale adiecto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장27)
Calfacit vero ex qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive ervi sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini vel feni Graeci, ubi ea defervuit calidaque inposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장16)
quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel feni Graeci semine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장20)
nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION