라틴어 문장 검색

immo post multos atque postremus ille hac appellatione dignatus est honoratusque hoc nomine, quia nimia fortitudine meruit nomen dei virtutem regentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:4)
Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:2)
Iovis appellatione solem intellegi Cornificius scribit, cui unda oceani velut dapes ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 2:1)
His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:3)
Nomen autem daemonum cum deorum appellatione coniungit, aut quia di sunt δαήμονες, id est scientes futuri, aut, ut Posidonius scribit in libris quibus titulus est περὶ ἡρώων καὶ δαιμόνων, quia ex aetheria substantia parta atque divisa qualitas illis est, sive ἀπὸ τοῦ δαιομένου, id est καιομέου, seu ἀπὸ τοῦ δαιομένου, hoc est μεριζομένου.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 7:1)
Vellem, inquit, ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit, aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:3)
nec desinit quos iungit nomine insignibus separare, ne cogatur lector suspiciones de varietate appellationis agitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:7)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
ceterum derivatio nominis Argivos facit, non Argos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2414)
sciendum tamen est, quia plerumque in conpositione vel derivatione principalitatis natura corrumpitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7310)
nam cum provinciam dicimus, nam Troia provincia, Ilium ipsa civitas, et principale est nomen, brevis est 'Tro'. quando autem non est principale et derivatio est, longa est 'Tro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1194)
et sciendum est iudice euphonia dici 'Cerealia' vel 'Cerialia', 'Typhoea' vel 'Typhoia', 'Caesareanus' vel 'Caesarianus'. in his ergo licentia derivationis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1774)
de germani enim appellatione fuerat facta maior invidia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3412)
'Amazonidum' autem derivatio est pro principalitate, sicut Scipiadas duros bello pro Scipionibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4903)
sane naturam huius nominis nec derivatio nec obliqui casus reservant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5924)

SEARCH

MENU NAVIGATION