라틴어 문장 검색

Nam electrica operatio (de qua Gilbertus et alii post eum tantas excitarunt fabulas) non alia est quam corporis per fricationem levem excitati appetitus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:4)
et se facile conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur et fraenaretur per alios corporum appetitus et necessitates, quae istam coitionem disturbant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:15)
Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:2)
Hujus autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:9)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 6:2)
At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장30)
numquam enim satiatur appetitus sciendi, donec sciatur ens increatum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:2)
item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:2)
et quia sui pars quelibet non adepto quolibet ubi (quod est impossibile) movetur ad aliud, inde est quod semper movetur et nunquam quiescit, et est eius appetitus.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:4)
Et ideo dico quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:11)
Si ergo iudicium moveat omnino appetitum et nullo modo preveniatur ab eo, liberum est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:13)
si vero ab appetitu quocunque modo proveniente iudicium moveatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:14)
in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per pretiosissimum obiectum appetitus delectat:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:5)
4. In quorum numero nec puerilia propter sui simplicitatem, ut mamma et babbo, mate et pate, nec muliebria propter sui mollitiem, ut dolciada et placevole, nec silvestria propter austeritatem, ut greggia et cetra, nec urbana lubrica et reburra, ut femina et corpo, ullo modo poteris conlocare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION