라틴어 문장 검색

tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장5)
Illi equitatu atque essedis ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 9장3)
equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 16장2)
praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 17장4)
Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 37장5)
aquilis velociores super hostes irruunt.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM124)
hos aquilae Romanaque signa secuntur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:141)
advenio supplex, non ut proculcet Araxen consul ovans nostraeve premant pharetrata secures Susa, nec ut Rubris aquilas figamus harenis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:22)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)
nec vinclis famulae nec libertate feroces, exutae laqueis, sub dicione tamen consensuque pares et fulvis pellibus hirtae esseda concordes multisonora trahunt.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis10)
Princeps non aquilis terras cognoscere curat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:10)
quid consanguineas acies, quid dividis olim concordes aquilas?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:138)
Denique felices aquilas quocumque moveres, arebant tantis epoti milibus amnes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:87)
atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:8)
idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION