라틴어 문장 검색

Mos est coruorum factis gaudere luporum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:20)
Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장14)
Aquilas et signa habuit XIII legionum;
(카이사르, 히스파니아 전기 7:6)
Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur, cum levi armatura milibus sex;
(카이사르, 히스파니아 전기 30:1)
signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae VIIII. L.
(카이사르, 내란기, 3권 99:6)
Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장4)
deinde ii qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leviores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장31)
deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장43)
deinde ii qui, quamuis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, coruus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leuiores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 7:4)
deinde qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 7:5)
deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic ut intrare duo digiti, index et medius, possint:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 7:6)
procul igneus horror thoracum, gladiosque tegat vagina minaces stent bellatrices aquilae saevique dracones.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:126)
veluti nigrantibus alis audiretur olor, corvo certante ligustris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:212)
lictori cedunt aquilae ridetque togatus miles et in mediis effulget curia castris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
Parvos non aquilis fas est educere fetus ante fidem solis iudiciumque poli.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION