라틴어 문장 검색

crescit indulgens sibi dirus hydrops nec sitim pellit, nisi causa morbi fugerit venis et aquosus albo corpore languor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 25)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
pluraque felices mirabimur, ut neque largis aquosus Eurus arva radat imbribus, pinguia nec siccis urantur semina glaebis, utrumque rege temperante caelitum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1620)
non sinistrum petit litus, sed id, a quo propior Charybdis maria convolvit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:3)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:4)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
sua quisque mittit tela et infesti fretum emoliuntur, turbo convolvit mare:
(세네카, 아가멤논 10:25)
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:18)
Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 8:1)
convolve mundum, bella ventorum undique
(세네카, Thyestes 1102:1)
non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion, nec sic de nihilo fulminis ira cadit;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1630)
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris crystallusque meas ornet aquosa manus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 329)
disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas, cum uicina nouis turba cucurrit agris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 81)
"hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebri ad frontem coma tracta iacet nudata que cervix saetarum per damna nitet, tum lumine glauco albet aquosa acies ac vultibus undique rasis pro barba tenues perarantur pectine cristae."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 97)

SEARCH

MENU NAVIGATION