라틴어 문장 검색

Quid ergo valeat vel prosit amicus eloquens tibi Tullius in amicitiae libro demonstrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 6:1)
Primum quid sit amicitia arbitror disserendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:8)
Ergo ne inter amicitiam et caritatem nihil distare arbitramur?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:16)
nihil que hac amicitia dulcius arbitrantur, nihil iudicant iustius;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:3)
Certe inter eos, quorum fuerint emendati mores, vita composita, ordinati affectus, nec istam arbitror repudiandam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:12)
Super omnia autem amicorum revelare secreta sacrilegium arbitremur, quo fides amittitur, et animae captivatae desperatio importatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:28)
Sed nec verbosum arbitror eligendum, quia vir linguosus non iustificabitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:12)
Quod si impossibile fuerit, non statim amicitiam rumpendam, vel discindendam arbitror, sed ut quidam eleganter ait:
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:11)
Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:11)
Que partes artis, quis earum texitur ordo, Qualiter in primis ars inuenit ipsaque tandem Ordinat, eloquitur, memorat, pronunciat, ut sic Ordine legitimo sibimet respondeat ordo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:12)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Ennius eloquitur, Marcusque silet;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:16)
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
Nam si ille pro quo munus eloquitur, tanta fuerit turpitudinis tempestate dejectus, ut in eo vix naturalium donorum fragmenta resultent, ei pulchritudinis praerogativam adulationis poemata somniabunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION