라틴어 문장 검색

Non paucos reperias misanthropos, quibus volupe est deducere homines ad suspendii ramum, neque tamen arborem habent in hortis suis qualem Timon habuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:39)
Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장2)
Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos, velut de industria regem protegentes, obiecerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 4:1)
Non etenim ad arbores extirpandas valet ipsa ramorum incisio quin iterum multiplicius virulenter ramificent, quousque radices incolumes fuerint ut prebeant alimentum. 22.
(단테 알리기에리, Epistolae 55:3)
nec robustus erat curvi moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arva nec nova defodere in terram virgulta neque altis arboribus veteres decidere falcibus ramos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:3)
est etiam lucis arbor praedives opacis fulgentes viridi ramos curvata metallo:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:162)
Itaque nisi extremis ramis, aut si vitis arboris Cacumen superaverit, praecipitari palmitem non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 33:3)
Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo possit succus avocari,aut ne cui magis quam insito serviat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 11:3)
pone tergum insurgebat silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장3)
nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura casta sacerdotum tempora fronde tegit, ipse ego flammicam poscentem februa vidi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권13)
proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitae inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina evadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:3)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
pervenere deinde in tam opacum iter ut prae densitate arborum immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 258:3)
ut si quis arborem dicat, utique comprehendit et ramos:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:9)
supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas, ad quam ductus et applicatus ramus alligetur, et correptus cacumen arbori praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION