라틴어 문장 검색

quod autem dicit 'Iovis quercus' et 'ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra', non re vera consecratos lucos nos dicit petere debere, sed ita densos, quales sunt illi, quos re- ligio defendit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3322)
"Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:21)
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo, quodnam illud esset tale monstrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:6)
ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
(페르시우스, 풍자, satire 228)
' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, Udaque perpetuo gramine terra viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 630)
Colle sub aprico creberrimus ilice lucus Stabat, et in ramis multa latebat avis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 53)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 30:5)
note ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, in medio gelidae fons erat altus aquae),
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권104)
lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, quo posses viso dicere
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권163)
flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:11)
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:11)
Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque volans agros gratamque Minervae despectabat humum cultique arbusta Lycei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:1)
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic vulgus erat stratum, veluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:19)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION