라틴어 문장 검색

Maecenas atavis edite regibus, o et praesidium et dulce decus meum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 11)
tam Ardea capta quam Roma est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:5)
pone ex animo reges atavos
(세네카, Troades 734:1)
suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilicium sed domesticum tibi quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:2)
Denique Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus, uir magnae gloriae in Christo et ecclesia, eius fuit atauus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:5)
Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione atque in ea aetate divitiis praepollens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 581:1)
temptata res est si primo impetu capi Ardea posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 583:1)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)
ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 617:1)
eodemque fere tempore diversis itineribus Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 620:2)
legati ab Ardea Romam venerunt, ita de iniuria querentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 77:1)
dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovataque foedere recenti auxilium prope eversae urbi implorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 95:1)
optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 105:2)
priores Volsci duce Aequo Cluilio Ardeam venere et moenibus hostium vallum obiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 106:1)
et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION