라틴어 문장 검색

Inde legit Capreas promunturiumque Minervae et Surrentino generosos palmite colles Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:4)
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:14)
"Non haec dotalis regia Amatae, nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:8)
miserere parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe dividit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:18)
Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis, cum medio celeres revolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra volat ardea nubem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:3)
Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo Alta procelloso speculatur vertice Pallas, ceterae velo iubentur esse contentae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 2:5)
tam Ardea capta quam Roma est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:5)
Quae per miliapassuum DCCC in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diuersorum promontoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies LXXV milia conpleat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:2)
Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione atque in ea aetate divitiis praepollens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 581:1)
temptata res est si primo impetu capi Ardea posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 583:1)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)
ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 617:1)
eodemque fere tempore diversis itineribus Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 620:2)
legati ab Ardea Romam venerunt, ita de iniuria querentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 77:1)
dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovataque foedere recenti auxilium prope eversae urbi implorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION