라틴어 문장 검색

quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장6)
itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 1:2)
Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit, ut Gaio Oppio comitanti se per siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo[co], quod unum erat, cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 72장 1:1)
Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriae ac lasciuiae perditae, et ardentius et constantius amauit, ut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 3:1)
in quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 2:5)
mox patre ac uiro orbatam ardentissime palamque dilexit, ut etiam causa mortis extiterit coactae conceptum a se abigere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 22장 1:4)
quod negotium sibi a Congressu creditum, mira facilitate, industria et prudentia confecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.18)
Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:5)
Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:4)
Nam quid Romulo ardentius?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 2:1)
Idem Cicero alias facilitatem Caesaris in adlegendo senatu inrisit palam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 11:1)
perge modo exhortatio ad facilitatem rei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4011)
non me impia namque propter facilitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7331)
raptus de subere cortex bene 'raptus', id est raptim sublatus, quia recens suberis cortex in quamvis formam tota flectitur facilitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7421)
et vel celeritatem, vel artem et quandam moderationem ac facilitatem descendendi significavit, quae est etiam in ascendendo apud huius rei peritos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5012)

SEARCH

MENU NAVIGATION