라틴어 문장 검색

Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia mores fama, suprema denique hominum iudicia constringant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 7:1)
Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 3:2)
"aurum, quod ardenter sitis, effossa gignunt rudera et de metallis squalidis poenalis excudit labor, torrens vel amnis turbidis volvens harenis inplicat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.65)
sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri, quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis, namque efficacius citius ardentius natura mortalium culpat aliqua quam laudet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 6:2)
dixit disposite graviter ardenter, magna acrimonia maiore facundia maxima disciplina, et illam Sarranis ebriam sucis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:3)
scripseras autem plurima ardenter plura pompose;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 10:2)
Post cuius mortem, fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis VII, quibus conpletis statuerunt ob nimietatem laboris, huius structuram ecclesiae funditus relinquere, ossa uero abbatissae illo de loco eleuata, in aliam ecclesiam, quae esset perfecta ac dedicata, transferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:13)
quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION