라틴어 문장 검색

quae dicta sunt ardenti desiderio eorum, qui praeter Deum huius martyris patrocinio nil praeferunt.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:4)
Fumantesque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in aethere turbo.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:1)
Belli ardent studio Pygmaei, et lumine saevo Suspiciunt hostem;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 10:5)
Pygmeadum saevit, mediisque in millibus ardet Ductor, quem late hinc atque hic pereuntia cingunt Corpora fusa gruum;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:3)
flagrantia tela deorsum Torquentur Jovis acta manu, dum vasta Gigantum Corpora fusa jacent, semiustaque sulphure fumant.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:5)
A nostris laribus excepta beatior aula Aera metitur, altis suspensa columpnis, Sydere gemmarum prefulgurat, ardet in auro Nec minus argenti proprio donatur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:3)
Dum stellis oculi certant, ardere putantur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:8)
Alcius euadens, uirgo conscendit in altum, Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet Et lucis scaturit fons uiuus, uena caloris Manat splendorisque noui thesaurus habundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:1)
Hic nouus Alcides celo summittitur, illic Perseus ardentis gladio metit ora Meduse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:3)
Hic ardet Cancer, urit Leo, Virgo resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:11)
Hic ardent Seraphin, flammata calore superne Lucis et eterni solis radiata nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:11)
De se producit radius cum sole calorem Qui mulcens urit, urendo mulcebris et ardens Mitigat, incendens demulcet, temperat urens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:26)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
in celum stellis radiantibus ardens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:2)
Ardet in arma furens, scisso uelatus amictu Luctus et, irrorans lacrimis, arat unguibus ora.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION