라틴어 문장 검색

Jamque acies inter medias sese arduus infert Pygmeadum ductor, qui majestate verendus Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:3)
Jamque recrudescit bellum, grus desuper urget Pygmaeum rostro, atque hostem petit ardua morsu;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 13:5)
Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:6)
cui communicet si quid praeter solitum sublime vel luminosum accesserit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:9)
Quam turpe et illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum, cum unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:16)
eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem, sanum et aegrotum.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:3)
Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:21)
Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:22)
Petrus ergo sublimior, sed Iohannes securior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:44)
et sic ex fraternae caritatis dulcedine in illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:28)
In medio nemoris euadit in aera montis Ardua planicies et nubibus oscula donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:1)
Nunc tenuem gracili meditatus harundine musam, Nec tamen exanguis sermo ieiunia luget, Nunc medium, nec in ima ruens, nec in ardua turgens, Nunc tonat altiloquis describens seria uerbis, Nunc tamen inflato tumidus crepat ille boatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:7)
Virgam uirgo gerit, qua totum circinat orbem, Qua terre spacium metitur, qua mare certis Limitibus claudit, qua circinat ardua celi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:5)
Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago, Filius est a Patre Deo Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a uero uerus, ab uno Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:1)
pars ista superbit Culmine sublimi, pars illa fatiscit hiatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION