라틴어 문장 검색

longi tu sola laboris conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis, qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras, cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes, scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati te tantum miserata dedit, superique potentes invidiam timuere tuam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 15)
tum varias pestes raptumque interplicat atro Tisiphones de crine ducem, et quae pessima ceston vis probat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권98)
Siquis uero suam coniugem non cupidine uoluptatis raptus, scd solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio, suo est iudicio relinquendus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:19)
ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.15)
et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hostiam se commovisse et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum species procul candida veste visas nec cum ullo congressas, et in Piceno lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 662:1)
Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis Persei, alterius filii, in eum delationibus impulsus veneno sustulisset, et de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha9)

SEARCH

MENU NAVIGATION