라틴어 문장 검색

his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 85:1)
quod schema dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:4)
illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 192:1)
argumentabimur, ut dixi, nunquam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 197:1)
et illud vulgatum, quo schema, si intelligitur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 164:2)
his argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:1)
sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:3)
id nescio an oratori conveniat nisi argumentando, cum rei signum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 241:4)
altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:1)
sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 14:1)
verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:1)
ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent et ad movendum auditorem valerent plurimum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:4)
at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:3)
quod schema quidam per suggestionem vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 62:12)
sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, quid deinde?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION