라틴어 문장 검색

Illic monedula laudabili latrocinio recivas thesaurizans, innatae avaritiae argumenta monstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:103)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
Et quomodo in adversarii argutionibus fraudulentis, fallaciae latibulum inveniret, ut disputationis agoniam contra adversariae partis insidias posset securius celebrare, et per instantiam similia oppositionum argumenta refellere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:25)
Vestes etiam suis verioribus albedinis argumentis nivibus conclusissent, nisi pictura varios commentata colores, earum fefellisset albedinem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:9)
» Solymanus gavisus et confidens in responsis tam potentissimi regis et in virtute illius, amaritudinem, quam graviter in corde tenebat, et omnem rem ex ordine retulit, quodque viva voce non poterat, litterarum assertione memorabat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:9)
Nos vero verbis et assertionibus illius credentes, hosque cives sceleratissimos aestimantes, vires et opem sibi ad obsidendam urbem et ejus habitatores contulimus, et obsequium nos praestare Deo in occisione illorum arbitrati sumus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:8)
Hac Arnolfi assertione et populi opinione super thesauro abscondito, rex nimium iratus vehementer patriarcham urgere coepit, ut ex oblationibus fidelium milites procuraret ac retineret in conventione [0600A] solidorum, qui paganorum viribus resistentes, peregrinos et universam Ecclesiam ab eorum insidiis et assultibus protegerent ac defenderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:7)
Ita ergo veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus iuris iurandi,et nil intersit tuam sinplicem assertionem, et iusiurandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 13:1)
Per fidem vero que secundum Apostolum dicitur, "Sperandarum rerum substantia,argumentum non apparentum," acquiritur amor et dilectio Dei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 37:2)
Etquidam sapiens dixit, "Sermo luxurie argumentum est luxurie."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 21:13)
Ita ergo veritatemloqui debes, ut dictum tuum habeat pondus jurisjurandi, et nihil intersitinter tuam simplicem assertionem et jusjurandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:20)
Et ut assertioni huic adjungamus auctoritatem, de hoc bono Propheta dicit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:27)
Haec igitur prima causa, ut arbitror, justae assertionis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:10)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION