라틴어 문장 검색

Quomodo sub breuibus uerbis narratio uerum Explicat, aut latitans ueri sub imagine falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:15)
Qualiter in partem faciens assertio nostram Argumenta notat, probat, exprimit, astruit, infert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:17)
Quomodo personis accomoda roboris arma Dant argumentis, sed falso robore nutant Nomen, natura, uictus fortunaque uultus Pretendens dubios, habitus, affectio, fallax Consilium, studia, casus, oracio, factum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:23)
Hanc argumenta decoris Esse deam monstrant, instancia nulla refellit Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:4)
Ista tamen racio nutat, cum uirgine matrem Inuenit et logices uidet argumenta iacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:28)
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus, Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:7)
Hic tamen a tergo Parthorum more sagitam Dirigit in Venerem nec fallitur illa, sed ictum Primo proponit, assumit uulnus et inde Mortem concludit, nec ad hec instare Libido Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:6)
Illic monedula laudabili latrocinio recivas thesaurizans, innatae avaritiae argumenta monstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:103)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Et quid per singula meae narrationis curriculum evagari permitto?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:27)
Poetae tamen aliquando historiales [0451D] eventus joculationibus fabulosis quadam eleganti fictura confoederant, ut ex diversorum competenti conjunctura, ipsius narrationis elegantior pictura resultet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:8)
Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
ideo, ista nube taciturnitatis obduxi, alia vero in luce verae narrationis explicui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:14)
Ab altiori enim sumens initium, excellentiori quaesito meae volo narrationis seriem contexere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:4)
inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION