라틴어 문장 검색

Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti - Ficta Saguntino cymbia malo luto - , Argenti furiosa sui cum stemmata narrat Garrulus et verbis mucida vina facit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI1)
Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII4)
Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas Audit et arguto passere vernat ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV3)
Vis, garrule, quantum Accipis ut clames, accipere ut taceas?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII9)
Nec finiantur morte supplicis poenae, Sed modo severi sectus Aeaci loris, Nunc inquieti monte Sisyphi pressus, Nunc inter undas garruli senis siccus Delasset omnis fabulas poetarum:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V5)
In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno, Clusae cui folium rosae corona est;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII4)
Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni, Expiet ut somnos garrula saga tuos;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX5)
Quid si garrula lingua foret?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXI Phoenicopteri2)
Si quis plorator collo tibi vernula pendet, Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIV Crepitacillum1)
Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae Muta puella fuit, garrula fertur avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXV Luscinia1)
Garrulus in laxo cur anulus orbe vagatur?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIX Idem1)
Cedat ut argutis obvia turba trochis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXIX Idem2)
sacro de vertice argute 'sacro', ne miretur Aeneas deas factas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2301)
pinus hoc loco secundum quartam dixit declinationem, in bucolicis iuxta secundam, ut Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes semper habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2302)

SEARCH

MENU NAVIGATION